Homepage von Rainer Bölling




Lateinischer Abituraufsatz 1866

Quo iure Ennius poeta de Fabio Maximo dictatore dixerit: 
„Unus homo nobis cunctando restituit rem.“

Bello Punico secundo, cum Hannibal Alpibus superatis Romanis in Italia ipsa bellum inferret summaque virtute tribus magnis pugnis apud Ticinum, apud Trebiam, apud lacum Trasimenum commissis tantas clades iis attulisset, ut iam totam Italiam superiorem in manibus suis teneret neque multum abesset, quin Romae ipsi interitum minaretur, Romanis tantus terror iniectus est, ut iam multi de omne rei publicae salute desperarent et vano rumore allato, Hannibalem ante portas esse, tota urbs summo maerore atque luctu impleretur. In hac tanta necessitate, cum fere nemo esset, qui imperium contra tam periculosum  hostem suscipere vellet, senatus Fabium dictatorem dixit, qui optime rebus gestis Romam ab interitu servavit, ut Ennius poeta optime laudem eius praedicasse videatur, quum dixerit: „Unus homo nobis cunctando restituit rem.“ Quod quidem ut optimo iure de Fabio Maximo dictum esse intellegatur iam paucis verbis, si placet, res ab eo gestas exponamus.

Ac primum quidem, ut merita eius quanta fuerint perspiciatur, mihi exponendum esse puto, qua ratione bellum gesserit. Nam cum intellegeret Romanos ob eam tantum causam ter a Poenis victos esse, quod pugnae ratio iis ignota et elephantorum adspectus insolitus esset, primo milites his rebus adsuefacere simulque cunctando hostes defatigare et paulatim bellum trahendo animum atque constantiam eorum frangere constituit. Itaque tantum aberat, ut summa audacia statim Hannibalem aggrederetur et armorum vi eum devinci posse putaret, ut summa prudentia omnem pugnam vitaret et per montes semper hostes secutus interdum parvis proeliis a latere vel a tergo eos vexaret. Hoc modo quum per Campaniam et Apuliam Hannibalem sequeretur nulloque modo adduci posset, ut in planitiem descenderet et proelium committeret, maxime ab hostibus elusus est, qui, cum semper minaretur, numquam pugnam iniret. Postremo omni timore abiecto summa audacia per Italiam inferiorem vagabantur, omnes Romanorum socios vexabant, summam praedam undique congerebant neque quicquam hostem imminentem respiciebant. Sed non solum ab hostibus contemnebatur; Romanos ipsos, cum nulla pugna gereretur et hostes sine ullo timore Italiam vexare et populari viderent, huius belli rationis pigebat et dictatorem palam ignaviae atque timiditatis insimulabant.

Quae populi ira in dictatorem cum in dies cresceret et ab inimicis eius augeretur, postremo eo venit, ut summa imperii divideretur et altera pars exercitus Minucio, magistro equitum, qui inimicissimus erat Fabio, committeretur. Is, vir audax atque temerarius, summa gloriae cupiditate inflammatus nihil magis optabat, quam ut occasio pugnandi quam celerrime sibi daretur. Itaque cum aliquando Fabius Maximus auspiciorum causa Romam esset profectus, hoc tempus idoneum esse ratus ut dictatorem gloria superaret, statim hostes aggressus est, sed cum nimis temere proelium iniret, tantam cladem accepit, ut non multum abesset, quin totus eius exercitus deleretur, cum in summa necessitate Fabius ad eius auxilium venit hostesque omnino devicit. Qua re adductus Minucius, cum Fabium prudentissime cunctatum esse intellegeret, omnibus precibus veniam ab eo petivit et libenter sub eius imperium rediit. Tum demum Romae quoque intellectum est, quanta gratia eo viro deberetur, quem omnes initio ignaviae atque timiditatis insimulaverant; qui nisi cunctando rem publicam servavisset, non erat dubium, quin Roma peritura fuisset. Quis enim est, qui dubitet, quin Hannibal post gloriosissimas victorias de Romanis reportatas Romam ipsam aggressurus fuisset, nisi Fabius Maximus prudenter cunctando et observando eum prohibuisset  coegissetque, ut inopia adductus totam Italiam vexaret et popularetur; qua re effecit, ut Italiae gentes, ad summam desperationem ductae, cum nihil aliud sibi reliquum esse viderent, arma contra Hannibalem caperent et Romanis auxilium ferrent. Neque solum in praesens tempus Romam a certo interitu servavit, sed primus Romanis animum reddidit et exercitum eorum ita exercuit, ut etiam in futurum tempus hostibus resistere posset. Nam cum semper a tergo parvo spatio intermisso hostes sequeretur, milites paulatim ad hostium elephantorum adspectum adsuefecit eamque constantiam atque patientiam iis addidit, quae postea quoque cum ad Cannas devicti essent, animum eorum sustentavit eosque prohibuit, quominus omnino de rei publicae salute desperarent hostibusque se dederent. Itaque cum et a praesenti periculo Romam servaverit et in futurum tempus eam firmiorem reddiderit, prudentia sua Romanorum rem publicam restituisse eum constat, qua de causa Romani optimo iure Romae scutum eum appellaverunt, optimeque Ennius laudem eius praedicaverit, cum dixerit: „Unus homo nobis cunctando restituit rem.“